Salmos 37
1psalmus David in rememorationem de sabbato
2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
4non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
6putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
8quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
9adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
13et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
15et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
16quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
20inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
22non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23intende in adiutorium meum Domine salutis meae