Salmos 41
1in finem in intellectum filiis Core
2quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
3sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
4fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
5haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
6quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
7Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
10dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
11dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus