Salmos 43
1in finem filiis Core ad intellectum
2Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
4nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
9in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
10nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
15posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
16tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
19et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
21si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum
22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
23exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem
24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum