GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Salmos 49

1psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

2ex Sion species decoris eius

3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida

4advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum

5congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia

6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma

7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

8non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves

11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est

12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius

13numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

15et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum

18si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

20sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum

21haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

23sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei