Salmos 8
1in finem pro torcularibus psalmus David
2Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
5quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7et constituisti eum super opera manuum tuarum
8omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
9volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra