GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Tito 2

1tu autem loquere quae decet sanam doctrinam

2senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

3anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

4ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant

5prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

6iuvenes similiter hortare ut sobrii sint

7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

8verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

9servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes

10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

13expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

14qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat