GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Tito 3

1admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse

2neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines

3eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei

5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum

7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

8fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae

10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita

11sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus

12cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare

13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit

14discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi

15salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen