GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Zacarias 2

1et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum

2et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

3et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius

4et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius

5et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

6o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

7o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis

8quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

9quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

10lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

11et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

12et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

13sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo