11Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: Tu es Rex Iudaeorum? ". Dixit autem Iesus: " Tu dicis ".
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ".
14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
15Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
16Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ".
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.