22tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
23scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
24quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
27misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
28visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
30illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
31quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
32Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
33facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
36post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
38Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
39facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
40Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus