8crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti