1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech