17prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
18at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
19et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
20vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
21et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
22et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
23at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
25respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
27et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
28hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
29dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
30et hymno dicto exierunt in montem Oliveti